FURCAE supplicium

FURCAE supplicium
FURCAE supplicium
olim in creberrimo usu, non in historiis solum, sed Comoediis priscis saepe memoratur. Fuit autem ea vel ignominiosa vel poenalis. De priori Isid. Orig. l. 2. Furcifer dicebatur olim, qui ob leve delictum cogebatur a dominis, Furcam circa urbem ferre, praedicans peccatum suum, et monens ceteros, ne quid simile pecearent. Qualis haec Furca fuerit, describit Plutarch. in Coriolano, cum humane admodum habitos servos a priscis narrat. Erat, inquit, magna castigatio delinquentis servi, si lignum currus, quo temonem sustentant, ferens exiret circa viciniam. Id enim passus, et sic conspicuus non ultra fidem habebat et vocabatur Furcifer. Unde Plaut. Amph. Act. 1. sc. 1. v. 129.
Ego pol te istis tuis pro dictis et malefactis, Furcifer
Accipiam.
Graece ςταυροκόμιςος, δικρανοφόρος etc. Posterior, proprie supplicium fuit, ad quam ligati sub ea vel ad mortem caedebantur vel caesi per viam ducebantur; deinde collo in eam iniecto traducebantur ad supplicium, eratqueve lignum διπλοῦν, vel potius δικροῦν, quo mediâ parte collo inserto vinciebatur cervix rei, Sub ea, ad mortem caesos esse, inquit Suet. Ner. Claud. c. 49. qui poenam more Maiorum interpretatur, nudi homims cervicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi. Hoc modo Liv. incestum cum Vestale punitum ostendit, l. 22. c. 57. Dionys. in culpa simili, et de iis qui Urbiniam stupraverant, Antiqq. l. 9. Qua poena proprie servi affecti: qui, quod, dum virgis caedebantur, converterent se et trepidarent, saltantium more, multas plagas servo portendi, si saltare se somniarit, scribit Artemid. Onirocrit. l. 1. c. 78. ὅπως δ᾿αν ὀρχήςηται δοῦλος καὶ ὅπου ἂν πολλὰς λήψεται πληγάς, Daemonqueve hinc, ludis Circensibus, qui antequam inciperent, paterfamilias quidam servum per Circi aream transduxerat caesum virgis et ex more multa verat post patibuli poena, Praesulem sibi dispolicuisse consultus a Romanis, peste atroci paulo post afflictis, respondit, apud Arnob. l. 6. Sed et liberos interdum sub Furca caesos esse, indignitat Fpitome Liv. l. 55. Habena autem caedi servos solitos esse, constat ex Ulpiano l. 1. §. Impub. ff. de S. C. Silaniano et Horat. l. 2. Ep. 2. v. 15.
In scalis laetuit metuens pendentis habenae.
Vide quoqueve infra ubi de Supplicio more Mai. Verum etiam cum Furca in crucem non raro tollebantur. Arnob. l. 7. adv. Gentes, Servum pessime meritum per Circi aream mediam traduxisse caesum virgis, et, ex more, multasse post patibuli poena. Nempe alligari brachia manusqueve ad furcam solebant, atqueve ita circumduci, mox in ea attolli. Plaut. Mostell. Act. 1. sc. 1. v. 53. Milit. Act. 2. sc. 6. v. 64. Dispessis manibus patibulum habere: et ex eo Nonius, Patibulum afferre per urbem, deinde affigi cruci. In ea appensos esse, constat ex Festo: Furcilae sive Furcilla, quibus homines suspendebant. Plin. Supplicia annua canes pendunt, inter aedes Iurventutis et Summani, surca sambuceâ, arbore fixi, i. e. in furca ad arborem fixi. Idem clarissime docet Firmic. l. 6. Matth. c. 31. Severâ animadvertentis sententia patibulo suffixus, in crucem crudeliter erigeretur. Ubi primo patibulo, i. e. furcae, suffixus, dein sublatus in crucem dicitur. Habuêre Furcae extrema bacilla figuram literae V. teste Varrone de Ling. Lat. l. 4. quemadmodum hodiequeve in curribus, quâ temo cum axe coit, furca est sustentando illi aut fulciendo. Quâ mente Sidon. de Baccho,
Vite capistratas cogebat ad esseda tigres,
Intrabat duplicem qua remo, racemifer arcum.
Itaque sive in ipsa Furca defixi in terram simpliciter; sive cum ea in altiorem arborem aut lignum sublari sunt. Figuras exhibet Iust. Lips. l. 3. de Cruce c. 6. Qui vero ab hoc poenae genere, amicorum intercessione vel aliâ quadam ratione liberabantur, a Furca redempti dicebantur. Vide infra Tarpeia rupes. Inferioris aevi inventum est Furca illa, seu instrumentum e ligno triplici, formâ iugi veteris, cui appensi homines laqueo strangulantur: quod supplicii genus in pleraqueve Europa hodie usitatum est. Coepit id, cum crux desiit, a
Graecis enim usurpatum vix reperias, nec a Romanis quidem in publico: etsi ii in carcere, damnatis gulam (sed non ut appenderent) laqueo frangebant. Isid. quidem aevo nomen hoc et usum habuit: Patibulum vulgo, inquit, Furca dicitur (quod hodiequeve in Hispania, ubi ille scripsit, obtinet) quasi ferens caput Suspensum enim et strangulatum haec exanimat. Atque hac notione novitia satis frequens hoc nomen in libris Legum, quas Tribonianus atqueve eius adiuvae collegêrunt: quia, sublato crucis supplicio, quidni etiam Furcam veterem sublatam dicamus. Itaqueve ipsos Iurisconsultos usurpasse, non habet fidem apud iuris et moris antiqui peritos, qui vere notant, pro cruce id substitutum, quandoquidem lege latâ Constantinus crucem sustulerat. Adeoqueve ipsi quoqueve, qui leges collectum ibant, in aevi illius et sequentis usum. Exempla plura sunt, et notata aliis: quaedam etiam, ubi inconspectio; ut in isto Callistrati de Poenis, l. 29. Famosos latrones furca figendos placuit. Ad Furcam enim novam non figuntur homines, sed adstringuntur. Sed fuerat cruci figendos: ubi movêrunt alterum, altero retento, quod non debebat etc. Vide eundem Lips. ibid. c. 7. cui adde Titum Popmam de operibus serv. A' Furcifero autem priscae significationis, Trifurcifer insignis furcifet dicitur, Plaut. in Autul. Act. 2. sc. 4. v. 46.
—— AN. tu trium literarum homo
Vituperas me? fur etiam fur trifurcifer.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • SUPPLICIUM more majorum — apud Romanos, quid proprie fuerit discimus ex Suetonio Nerone c. 49. ubi inter alia sic de illo: Inter moras, perlatos a cursore Phaontis codicillos, praeripuit, legitque, se hostem a Senatu iudicatum, et quaeri, ut puniatur more Maierum.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”